313
280 Speculatiua
ab Imperatore tyranno propter
veritatis professionem exceptus
hoc martyrio, scilicet, vt in exscis¬
so lapide ferreo viuus pistillo con¬
tunderetur, ait, tunde tyranne
tunde corpusculum hoc, mentem
nunquam contundes meam. Quod
cum Imperatorem male haberet,
ne veritatem loqueretur amplius,
quam andire non poterat, tortori
commisit, vt linguam truncaret phi¬
losopho: verum propriis dentibus
abscissam in Imperatoris faciem
expuit, ante quàm corpus eius in
pultes contusum esset. O admi¬
randa viri constantia, quae tanto
non perterrita martyrio, mortem
summo cum gaudio susti¬
nens, mundi tyran¬
nidem vi¬
cit.
Recap