465
2
Nutrix eius terra est. Pater omnis Theo¬
lesmi totius mundi est hic.
4. Separabis terram ab igne, subtile à
spisso, suauiter magno cum ingenio. Ascen¬
dit à terra in coelum, iterumque descendit
in terram, & recipit vim superiorum
& inferiorum.
5. Sic habebis gloriam totius mundi:
Ideò fugiet à te omnis obscuritas.
6. Haec est totius fortitudinis fortitu¬
do fortis: quia vincet omnem rem subti¬
lem, omnemque solidam penetrabit.
7. Sic mundus creatus est.
8. Hinc erunt adaptationes mirabi¬
les: quarum modus est hic.
9. Itaque vocatus sum Hermes Tris¬
megistus, habens tres partes philosophiae
totius mundi.
10. Completum est quod dixi de ope¬
ratione Solis.
PRIMA