465
PARS TERTIA.
33
De matre metaphysicae prolis.
CAPVT SECVNDVM.
Expositio physica.
"Mater eius Luna.") Iam author innuit
Solem esse Lunae virum, & Lunam
eius vxorem, primamque rerum ge¬
nerationem in coelo primùm concipi, demum
in terris perfici, prout infrà dicetur apertiùs.
Non enim Sol immediatè suos influxus vi¬
tales imprimit in inferiora, sed per Lunam,
quae decies & ter quotannis à viro suo per
coniunctionem concipit, foetumque pariens
indies demittit in terram, & aquas, vt audie¬
tur postea. Et sicuti parit singulis diebus, ita
etiam recipit à viro suo virtutes, non alias quàm
stellae quaeuis, licet in congressu foecundiùs ob
maiorem eius vicinitatem. Nec est quòd vul¬
gus putet istas conceptiones & partus huius
modi fieri sicut apud nos in terris, at spiri¬
tualiter, & per influxus, nullo contactu, sed
solis aspectibus. Et quum nobis plena con¬
spicitur, minus virtutum à Sole recipit, quàm
vbi latens omnino fuerit Soli coniuncta, pro¬
pter maiorem distantiam: at plus in opposi¬
tione, quàm inter ambos laterales a. pectus
ideo quòd potentiores influxus recti Solis
existant, quàm obliqui. Existimandum igi¬
c
tur