465
SERMONIS VERIDICI
36
De metaphysici parentis utriusque foetu.
CAPVT TERTIVM.
Expositio physica.
Svperiori naturae magisterio priùs ab
Hermete posito, mox eius foetum adij¬
cit his verbis: "Portauit illud uentus in uentre
suo". Licet in priori Parte locum hunc expli¬
cuerimus, vt lectorib. tamen à me satisfiat, am¬
plius hîc elucidabitur. Sol & Luna inferiora
sese sursum attollunt, inferioris naturae ma¬
gisterio, donec ad Solem & Lunam superio¬
ra veniant, id est ad superioris Solis virtutes
in superiorem Lunam infusas: & quia simi¬
lia similibus gaudent, inferiores matrices su¬
periora semina recipiunt, quòd vxoris, non
mariti sit officium. Iam clariùs patet verùm
esse quod Hermes antea dixit ab exordio
mox, inferiùs & superiùs idem esse. Nam si¬
curi Sol & Luna sunt in coelo superiori, sunt
& in inferiori similia substantia, non acciden¬
te, prout suprà diximus, & infrà clariùs indi¬
cabitur. Iam ad inferius artificium veniendum
esse video. Sub Marte Vulcanicas artes in cen¬
tro terrae suas exercente Sol inferior delite¬
scit vniuersalis, qui sui parentis impetu per
ventum extra cauernas subterraneas erum¬
pit, vt sequitur. Huiusmodi follibus Vulca¬
nus