465
PARS TERTIA.
42
ris, cuius crassior & impurior pars non ascen¬
dens, nutrix est foetus in aeris ventre conce¬
pti. Nam sub Solis nomine, terrę purior sub¬
stantia & ignis, ac sub Lunae dictione subti¬
lior aquae substantia continetur, quae per
gnem in aërem conuersa, reliqua secum in
sublime vehit, &c. Quod etiam priùs dixi¬
mus, hîc repetendum est, nempe sub appel¬
latione terrae, crassiorem aquae substantiam
contineri. Quoniam & aqua nutrix est eorum
quae ab alto rursus in eam (eleuata priùs ta¬
men) decidunt. Ignis igitur substantia cras¬
sior in terrae centro, totum artificium eleua¬
tionis inferius, vel dispositionis exercet,
Marsque dicitur impetuosus, & agens infe¬
riùs, quod Solem suum in gremio Veneris,
vnà cùm Luna Mercuriali, Ioueque Saturni
per aëra pellit, vt matrix ista Solis & Lunae
superiorum semina, per Iouem etiam superio¬
rem vnita recipiat, impregneturque. Postmo¬
dum rediens à sublimis, & huiusmodi foetum
parturiens, inferioribus, videlicet aquae ter¬
raeque nutriendum committat, &c. quae cla¬
riùs infra declarantur.
Expositio metaphysica.
Non aliàs quàm omne quod generatur,
à terra suum alimentum sumit: foetus
artifi¬
c 5