465
PARS TERTIA.
43
nius veri Dei cultum excogitatis? Et quam¬
uis ab aliquibus allegorice perperam, ac si
praeclara mysteria complecterentur interpre¬
tata sint, nihil minùs tamen tot somniatis
Deorum suorum Dearumque nominibus,
quàm Dei magnalia cecinerunt. Licet Oui¬
dius aliquid subodorasse videatur in sua Me¬
tamorphosi, multa nihilominùs immiscuit
friuola quaedam, ad artem hanc nihil pror¬
sus conferentia. Quid Ethnicorum scripta
prosunt, aut aedificant in salutem? certè ni¬
hil: pluns tamen fiunt in Scholis, quàm pio¬
rùm scripta virorum Deum vnum profiten¬
tium in omnibus. Non praestaret quaeso, iu¬
uentutem addiscere quae Dei sunt opera,
quam hominum? Physica sanè si ritè docea¬
tur, in cognitionem Dei magnalium nos du¬
cit, & Metaphysices postea Patrum antiquo¬
rum diuinitùs edoctae, quae talis est vt Her¬
mes retulit, &c.
Expositio metaphysica.
Si tu frater profundè meditatus fueris ea
quae D. O. M. in creatione mundi fece¬
rit, ac omnium quae in eo sunt, tuique prae¬
sertim intelliges Patrem arcanorum omnium
id est,