465
PARS TERTIA.
45
Expositio metaphysica.
Non priùs cognosces opus metaphysi¬
cùm esse completum, quàm vbi mate¬
ria tota versa fuerit in terram, id est, in pul¬
uerem fuerit conuersa. Longa decoctione
liquida, licet etiam non euaporent, sed reten¬
ta fuerint, inspissantur, & successu temporis
exsiccantur in puluerem. Vulgo videtur hoc
absurdum, & qui huius rei fecerunt periculum
soli credere possunt. Verùm longissimum &
summè tediosum opus existit, in vno plus
quàm in alio tamen. Quapropter industria
summa requiritur, in electione magis aptae
materiae. Quaedam remota sunt, alia remo¬
tiorâ, nonnulla remotissima: sic & propin¬
quâ, propinquiora, maximeque propinqua
perfectioni, quae quidem artifici metaphy¬
sico necessaria cognitu sunt omnia prius¬
quam aggrediatur opus: aliàs deplorabit
errorem suum.
QVARTA