469
Vitrum stan¬
ni assumtum
purgat.
144
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
mercurialis philosophorum, quae postquam sulphur (mihi videtur colcotari
nigro vicinius esse, cuius color facilè per aquam fortem in rubeam lacertam trans¬
it, planè ad colcotaris rubei similitudinem) abstractum fuit, appellatur mer¬
curius duplatus, aut lac virginis.
Meditantur artifices illud ipsum per aquas alias minerales, quas item
appellant mercuriales, aiuntque subitò ijs conuerti metalla in hydrargy¬
rum, (G. B. Penottus nuper promisit de hac conuersione tractatum integrum.)
sed hoc vix fiet sine separatione, de qua infra.
Affinis est huic loco reductio praecipitati simplicis in hydrargyrum,
quanquam non fit metallum. Ea autem absoluitur per retortam, ex qua vi
ignium agitur in receptaculum aqua frigida semiplenum. Potest & reduci
per descensum si cum oui albo in globulos conijciatur, vel destilletur, quo
pacto Plinius docet è minio hydrargyrum confici. Nonnulli idem moliun¬
tur per acetum calens, in quo teratur diu.
TRACT. I. CAPVT XXIII.
De magisterio vitrificationis metallorum &
similium.
E pluribus rebus vitra confici & conflari posse, vulgaris est notitiae, velu¬
ti sunt cineres, sales, & potissimum sodae, seu kali, quam anthyllin vo¬
cant, lapides vitrarij, silices, crystalli, arenae vitrariae, magnes, varij lapides
fodinarum, scoriae, lythargyrus, &c. Potissimam autem operam vitri gra¬
tiâ artifices ponunt in metallis, & quae vicinitate nobilitate ve vsus ad ea ac¬
cedunt.
Metalla praesertim imperfecta, calcinantur, reuerberanturque forti¬
ter, donec fusionem vitrariam accipiant, humiditate nimirum tenaci vt plu¬
rimum absumta, idque studio non oeconomiae tantum iuuandae, qui tamen
finis gloriae potius est, quàm necessitatis, sed & quod est praestabilius, ad
gemmas formandas, medicinamque ampliandam.
Ex argento fit ita: soluatur aqua forti, calx reuerberetur forti igni,
transitque in vitrum smaragdinum.
E stanno sic: puluis vel calx huius per aquam fortem, aut ignes cemen¬
tatorios cum sulphure facta, per triduum in fornace vitrariorum detinea¬
tur, ignibus validis vim addentibus. Euadit vitrum hyacinthinum. (In libro
manuscripto docetur confici ex calce addito borace de tartaro & oleum tartari, igni
valido quidem sed tardo, aut etiam non valido. Calx stanni dicitur abire in vi¬
trum aqueum, plumbi in citrinum.)
E plumbo sit, si calcinetur per salem, vel granuletur saepè: indeque vra¬
tur. Ex consequente fit & ex cerussa, minio & lythargyro, minio autem eo
quod sandycem appellant, & è cerussa vsta faciunt. Ita & ex galaena, plum¬
bagineque confici potest.
Cuprum