465
PARS QVARTA.
51
habere cuiusdam spherici vasis, in cuius cen¬
tro, naturalis ignis viget inferior, subtiliorem
elementorum inferiorum materiam in coe¬
lum agens, &c. Non aliàs vult Hermes nos
habere vas idoneum, ad illius imitationem,
At quia foret impossibile nobis in aliquo va¬
se clauso, veluti natura suspensum in medio,
nec non accensum ignem rationibus varijs
includere; maximè quia noster ignis fomen¬
tatus est; hoc est indiget materia, quae pro¬
pter grauedinem centrum vniuersi petit, vn¬
de fieret vt in fundum laberetur, nec rema¬
neret in centro: Minimè potest etiam ignis
huiusmodi praeter liberum aërem vires suas
exercere, quapropter occluso vase statim ex¬
tingueretur: necessarium fuit ignem extra
vas nostrum fore sub eius fundi rotundi cen¬
tro. Totum ignis magisterium in eo consi¬
stit, vt continuus existat, ac in eodem statu,
leuis & vaporosus, veluti continuatur ignis
in terrae centro naturalis, qui magisterium
eleuationis, id est ascensus à terra in coelum
exercet: hoc indicat prioribus verbis inqui¬
ens: "Cum ingenio magno," hoc est igne persimili
naturali, &c. Quorundam Philosophorum
expertissimorum in hac arte, iam occurrit
opinio reprobantium, parte igne subterra¬
neo, sed affirmantium coelesti solùm omnia
pene¬
d 2