465
55
PARS QUARTA.
De ratione cur huiusmodi conuersiones uel
transmutationes fiant.
CAPVT SEXTVM.
Concludit author quartam sui sermo¬
nis partem, his verbis: "Et sic recipit uim
superiorum & inferiorum," Docet hoc loco latiùs
quod antea dixit: "Quod est inferius, est sicut id
quod est superiùs, & è contra." Nam per singularem
numerum vim, indicat eandem esse poten¬
tiam naturę superioris, quae inferioris est, &
non diuersam: aliàs vires dixisset, aut singu¬
larem numerum geminasset, hoc modo, re¬
cipit vim inferiorum & vim superiorum.
Hoc minimè suos docere voluit Hermes,
potiùs idipsum confirmare, quod supe¬
riùs allegatis addidit, videlicet: "Ad perpetran¬
da miracula," id est potentiam, "rei inius." Quoniam
in vnione superiorum cum inferioribus ma¬
xima vis in est, ac ad miraculum vsque poten¬
tia. Quòd superiùs ea quae hoc loco requi¬
runtur, latè satis dicta sint, repetitionibus pa¬
pyrum implere nolumus.
QUIN¬
d 4