465
PARS NONA.
71
rum hîc rationem habere proposui, quòd
lementari mundo complectantur, à quo no¬
bis aethereus venandus est. Tribus igitur po¬
tissimùm cernitur elementaris mundus con¬
stare partibus, Mineralibus, Animalibus, &
Vegetabilib. Praeter haec nihil in hoc mundo,
quod sub sensum cadat, est quod queamus
inuenire. Quapropter à Mineralib. tanquam
aliarum partium basi faciens exordium, ve¬
niam ad reliqua corpora materialia. Terra
quidem basis est & retinaculum omnium tam
coelestium influxuum, quàm solidorum cor¬
porum. Circum eius centrum coelestes mo¬
tus feruntur omnes. Ad eius centrum grauia
quaeque feruntur, nisi soliditatis eius bene¬
ficio retinerentur. Et ab eius centro leuia fu¬
giunt omnia. Quod author supra docet, in¬
quiens: Terra nutrix, & paulò post: "Ascendit à
terra in coelum, iterumque descendit in terram, sic reci¬
pit uim superiorum & inferiorum." Ibidem vide¬
mus ipsum inferiorum vires terrę potissimum
adscripsisse. Mirabilium enim est productrix
ex coeli semine, sororisque suae menstruo
Quod idem Hermes inquit antea: "Rei pater
unius est Sol, Luna iterò mater. Portauit uentiis hanc
rem in utero suo, (& rursus quod priùs) Nu¬
trix eius terra est, &c." Sunt itaque Minera¬
lia, quae in visceribus terrae mixtione hu¬
ius & aquae, secundum earum diuersam
e 4
pro¬