469
DE MAGISTERIIS.
147
lius Profess. Ienae, nonnulla etiam experientia suppeditauit, &c. Dosis grana tria
vel circiter. Tutius vacuat, si infusum & colatum ius detur, &c.
TRACT. I. CAP. XXIIII.
De magisterio lithoseos.
Magisterio vitrificationis affinis est mutatio in lapides, ex genere quo¬
dam alio.
Lapidescunt autem quaedam per se, quaedam insinuante sese aqua mar¬
morea, calcosa, gypsea, & similibus.
Metalla, praesertim ignobilia, in scorias abeunt lapideas, vt & stibium
per combustionem in reuerberio. Sic plumbum in lithargyrum transit, quod
conficitur concrematione, quam reuerberationem apertam nominamus,
ex arena plumbaria, lapide plumbario, laminis plumbeis, mistura plumbi &
argenti, mistura plumbi & auri, mistura plumbi, argenti & auri, semper ta¬
men auto & argento saluis. Aes si mistum fuerit, vnà plaerumque mutatur, &c.
Est autem lithargyrus reductilis in plumbum.
Est haec corruptio Physicis non generatio sed Chymicus eam petit propter
sum in medicina, potissimum externum, &c.
Lapidescunt verò etiam metalla excocta ad purum, si tempore diutur¬
no sub terra contineantur, vnde aliquando nummi lapidei signati inueniun¬
tur, quorum materia fuit metallica: ita & in venis tandem corrumpuntur.
In aqua simplici seruantur diutius, vt testatur historia fontis Niderbronnae in Al¬
satia, ex quo argenteae & aereae monetae superioribus annis sunt extractae, quas inscri¬
ptio indicat ab Antonio Triumuiro ante natum Saluatorem fuisse iniectas, quan¬
quam cuprum per se sit diuturnius reliquis ignobilibus metallis.
Nobilissima huius generis transmutatio metallorum in gemmas est,
quae fit illis calcinatis, & per aquam mercurialem, in succos resolutis. Praxis
describitur pluribus infra.
Quae lithosis per aquas marmoreas fit, communis est metallis cum li¬
gnis, coriis, ossibus, herbis, & similibus, inuentaeque sunt vel integrae arbores
lapidi factae.
Artifex Chymicus lixiuiis calcosis facilè rem imitatus fuerit, si ex vsu
sit, sed vtilius vel ex natura habentur. Et licet materiam gemmarum praebe¬
re possint, non tamen solet ideo expeti tale magisterium. Ad morbos quoque
externos praestò sunt alia, conducitque prior modus, nisi fortè ad caput vul¬
neratum desideres lapidem argenteum, qui vix fiet priore modo, ad cor, au¬
reum, &c.
Lapis Philosophorum res alia est.
Succi viscidi ingesta calce lapidea, per coagulationem facilè transeunt
in lapides ad vlcera & vulnera, fracturasque non inutiles. Et nonnulla talia
ad gem¬
x 3
Vide de his
Agricricola in fi¬
ne 7. fossil.
tem Baccium
de Thermis,
& alios.
Potest ea in¬
fodere vbi
quae sunt
iusmodi, vt
Vngaria,
Italia, &c.
Vel aquas
inde petere
ad hoc opus,
si tali magi¬
sterio eget.