465
DE VNIONE TERNARII
137
quàm per crucem uia, non secus ac ad ardua
quaequae, quàm summo labore nullus patet
aditus, ut facilè partorum leuis, & difficilè
grauis existimatio foret. Asperitatis leuitas,
ut mortis uita, non minus quàm exiguitatis
amplitudo finis est. Rectilinium etiam & ca¬
rens ambagibus esse debet omne quod in
Veritatis semitam ducit. Iam habes quod
ptas, nec est quod moremur amplius, tu se¬
quere nos. Corpus. Postremum hoc esto. Spi¬
ritus. Omnia nunc audisti quae necessaria
sunt, nihil moror. Corpus. Saltem Anima tu
mecum tantisper mane. Anima. Nec te, nec
spiritum libenter desero, tacui tamen donec
utriusque rationes audiuerim, placent quae
spiritus loquitur, quae tu, nihil praeter moram
adferunt auribus meis. Corpus. Video nunc
me uictum iri miserum. Spiritus. Verè mise¬
rum, sequere nos ut foelix nobiscum fias.
Corpus. Vtinam, at ego solum quid contra
duo? Spiritus. Tace, post paucos dies sola cum
solum ages. Corpus. Quid hoc audio, tu for¬
nos qui Dux noster es auios deseres? Spi¬
ritus. Absit vobiscum ero dum eritis. Corpus.
Aperias igitur quid hoc aenigmatis velit. Spi¬
ritus. Prout oculi, sic intellectus & omnia
quae possides carnea sunt. Corpus. Fac saltem
intelligam. Spiritus. Quid si quae tibi sunt
ob oculos non percipis, ea quae non vides
i 5
quum