465
DE VNIONE TERNARII 145
sitatis anxietas. His artibus primi patres ae¬
ui contenti loetique vixêre pacis temporibus.
Terra postquam repleta fuit, non potuit suf¬
ficere, vt quisque portionem haberet eius,
& agricolae forent omnes vel pastores. At
portuit alijs alios inseruire diuersimodè qui
non habuerunt. Amictus & fabricae diuersa
genera produxit curiositas, inde sartores, su¬
tores & fabri, quos acus & malleus compre¬
hendunt sumpserunt originem. Horum di¬
uitiae laborem partae quaesierunt otium apud
nonnullos, qui sibi tantùm agri compararunt,
quantum victui supplere potuit, amictuique
Penes feliquos augmentum, qui consideran¬
tes rerum penuriam vnius, & alterius abun¬
dantiam loci, mercimonium exercuerunt: hinc
vectores, & animalium baiulantium actores
vel agasones prodierunt. Nec victus ratio ca¬
ruitur suis artibus: nam pistores, furnarios, la¬
niones, coquos & oenopolas excogitauit, in
pêregrinantium commoditatem & solatium.
Haec ab initio bona fide tantisper admini¬
strata sunt omnia, donec proprium commo¬
dum, odiumque fraternum irruperunt, à quo
tempore mutata sunt hominum ingenia, tan¬
taque possidendi fames, quantum opulen¬
tia creuit in hunc vsque diem, quo nemini
nemo nec sibimet fidere coepit. Commodo
quisque suo casas in splendidas mutauit do¬
mos,
ls