465
DE VNIONE TERNARII 165
posse naturam quod potest, indigni virtu¬
tibus eius non merentur, ex ipsius naturae
scrinijs arcanum vel minimum assequi. Si
etiam experimentum viderint alicuius, non
perquirent vlteriùs qua tandem ratione si¬
mile quid fiat, sed experimento contenti
solùm, vtentur eo: hac in ignorantia maxi¬
ma pars Physicorum haeret, hoc habet, in¬
quit, à quo non est curiosiùs perscrutandum¬
Verùm Chymista Physicus non contentus
experimento, nec quod à coelo habeat, sed à
qua parte caeli perquirit Anatomiam creatu¬
rae magnae, cùm ea quae de Microcosmo fie¬
ri debet comparationem faciens. Quod qui¬
dem quatuor modis & instrumentis effice¬
re nititur, vtpote Geomantia, Hydromantia,
Pyromantia, & Astronomia Chymicis, non
auguralibus. Geomantia terrarum in rebus
naturalibus, aquarum Hydromantia, ignium
Pyromantia, coelestiumque Virtutum Astro¬
nomia nostrae sunt inquisitiones, quas Arti¬
fex amore Philosophico percitus libenter
aggreditur, spe fretus (qua etiam alitur) ad
eam rei peruenire se posse veritatem, de qua
sibi spes est insita. Patet igitur spem fidei sti¬
mulum esse, vel futurae certitudo veritatis.
Nisi quis certò sciat acquisiturum se quod
prosequitur, friget in eo conatus, at vbi fide
suam opinionem confirmauerit, Frequentia
nimirum
l 3