465
DE VNIONE TERNARII 171
ticis vmbris inuoluta. Verùm quòd abscon¬
sos nemini prodesse thesauros inuitè satis
ferrem, facere non potui, quin pro viribus
doctis dignisque viris, partem eius facerem,
quod Omnipotens, Misericors & iustus Do¬
minus Deus dare voluit, non vt mihi soli
seruarem, sed & alijs communicarem pro
liberalitate qua nos ipse respicit indies, ac
prosequitur. Hinc euenit, vt non contentus
ea declaratione quam proposui, iam &
liam in studiosorum gratiam addere non
pigeat. Quapropter aequo recipite, quo vo¬
bis etiam offertur, animo fratres. Mens vt
etiam sides est verè donum Dei gratuitum,
sic & Virtutes omnes. Hinc non sequitur (vt
aliqui putant) ad eas acquirendas non esse
laborandum, quia Deus ignauos & segnes
non exaudit, imò potiùs eorum orationes
tanquam blasphemias reijcit. Magna certè
foret hominum insania, panem à Deo si pe¬
terent, arare quidem & serere nolient. Non
minor est desiderare Mentem, & expecta¬
re, nulla prorsus ad eam acquirendam ad¬
hibita cura vel diligentia. Maxima verò
resania si quis tam ignarus foret, vt labo¬
re solo, gratia Dei non implorata, priùs
hanc acquiri posse putaret. Benedictio¬
ne sua Deus diligentes replet, quum sa¬
lutaria petunt, negligentes verò non
exaudit