465
DE VNIONE TERNARII 173
verùm quia Physicorum corporum corru¬
ptionibus obruitur & impeditur, quò mi¬
nùs perficiendi suas actiones exerceat, Phi¬
losophi diuino quodam afflatu cognoue¬
runt hanc virtutem, coelestemque vigorem à
suis compedibus liberari posse, non contra¬
rio veluti Physica docet, at simili. Cum itaque
tale quid siue in homine siue extra ipsum in¬
ueniatur, quod huic est conforme substantiae
concluserunt Sapientes, similia similibus es¬
se corroboranda, pace potiùs quàm bello¬
vel contrarijs esse pellenda contraria. Pater
ex his triplicem labilium esse Medicinam:
videlicet Metaphysicam, Physicam atque Mo¬
ralem. Ad Physici corporis dispositionem ar¬
tificiatam, vtimur Metaphysico remedio, quo
corruptionem eius ad naturalem digestio¬
nem & expulsionem arceamus: hoc operan¬
te natura per formam intrinsecus roboratam.
Haec est praeparatio corporis nostri Physici,
Metaphysico modo facta, per quam ad sepa¬
rationem faciliùs peruenitur absque corrum¬
pentium impedimento. Colliget inde stu¬
diosus lector, à Metaphysica per Alchymiam
ad Physicam debere fieri transitum, operan¬
do Philosophicè. Quid artes in Vniuersitati¬
bus audiuisse, vel priuatim legisse, nisi de Po¬
tentia deducantur in actum, quàm Psittaco
suum cheyre magis prodest? certè nihil, quia
omnis