465
COLLOQVIUM.
239
natus es. SOP. Fateor sanè me non intelle¬
xisse. Verùm ego putaui, per media vulgaria
metalla quęuis imperfecta posse perfici. CHY.
Tinctoriam artem potiùs quàm Chymicam exer¬
cuisti, eamque magis aemulatus es ista, quę tin¬
gere nedum, sed fixare docet etiam. SOPH.
Nunquam ad fixationem peruenire potui.
CHY. Quid mirum? nec fixis vtebaris ad fixam
dum, sed volatilibus ad colorandum. SOPH.
Odore plumbi tamen coagulatur Viuum ar¬
gentum. CHY. Oprimè loqueris, at nihil con¬
cludis. SOPH. Qui sic? CHY. Non facis discri¬
men inter coagulationem & fixationem. Alijs
etiam & magis volatilibus coagulari potest, vt
Calchato in sublimatum, & Sulphure in ci¬
nabarim. Volatili volatile fixari nullo modo
potest: fixo verò, volatile fixatur, ut uolatili
fixum eleuatur. SOP. Precor ut exponere uelis
quo fixo uolatile fixari possit, & quo uolatili
fixum eleuari. CHY. Si metallorum uulgarium trans¬
mutationem prosequerer, fortassis illam docere
te possem, at Philosophica metalla solum trans¬
mutare scire cupere, quorum ego scientiam hacte¬
nus addiscere sollicitè curaui. SOP. Quid est
inter Philosophica uulgariaque metalles [sic] diffe¬
retię? CH. Plurimum sanè quando quidem ista spiri¬
talia, corporea quidam illa sunt. SOP. Quonam pa¬
cto Spiritus manib. tractari possunt? CH. Per
corporis sui resuptionem. Nam corpora spiritalia¬
necnon