465
COLLOQVIVM.
245
opulentum aliquem assumemus nobiscum.
HER. At si primò secundoque fefellerit vos
practices nondum contractus habitus, vt pi¬
storem solet excellentissimum nimia furni
vel modica nimis calefactio: nunquid erunt
posteriora peiora prioribus? CHY. & SOPH.
Potiùs operabimur tantisper, donec aliquid
superlucrati simus. HER. Ferrea sunt haec soe¬
cula, quibus victui vix labor ingens supedi¬
tare potest. Ego verò misertus vestri, vestrum
vtrique mille coronatos dabo, conditione
tamen hac, vt septingentos ad redditus an¬
nuos applicetis, & quod reliquum est ad
sus arti necessarios: hoc si nimium fuerit cum
pauperibus diuidatis, ne cuiquam sitis one¬
ri, nec risui prout antea, minùs contemptui.
CHY. & SOPH. Gratias immensas Deo pri¬
mùm agimus, demumque tibi fidissimo de¬
solatorum Patri, benignissimoque. HER. Este
prudentes, ite, valete.
CHY. Quidnam tibi de Patre nostro vide¬
tur? SOPH. Miror sanè liberalitatem eius,
cùm in arte sua, tùm in opibus. CHY. Sic so¬
lent omnes facere, qui artem hanc assequuti
sunt, egenis videlicet opem & auxilium fer¬
re. SOPH. Si hanc artem assequutus fuero,
Deo dante liberalitatem eius in pauperes
atque desolatos imitari conabor. At ego per
te quidem ista habeo, tua sunt, accipe quod
voles.
q 3