465
251
IN ALLEGORIAM
HANC ARGVMENTVM.
"TITAN cum Oceanitide sua coniuge, fi¬
lios quinque, filiasque duas contraxit, na¬
tu maximum nomineque Sollicitum, post
quem successit Rudis, postea Laetus, de¬
mum Iratus, & quintò Facetus fra¬
tres: quibus duae sorores extiterut, Vana prior, & As¬
sidua posterior. Sollicitus quod Sorbonem Gymnasiar¬
chum, & suos Collegas sapientia superasset, horum
persuasione tamquam stultus induitur à Patre. Quod
Sorbonum astutia factum est, puero fortassis ea quae
celata perpetuò uellent, in uulgus proferenti, ne fides
quam stultis adhiberi solet maior adhibeatur. Rudis
autem, electione propria factus est Agricola. Concio¬
nator uerò Laetus. Iratus Carbonarius, & Face¬
tus Aulicus. Ob interpellatam à Sollicito concionem
Sorbonis, cum Faceto fratre suo per fraudem haereseos
accusatur coram Principe nec non populo: datis etiam
Bibone, Quadraelamboque falsis testibus. Relegatis au¬
tem à Principe, dolum Sorbonicum, hoc non ignorante
Pueris, ut Pax inter ciues illaesa foret, industria Nym¬
phae cuiusdam post annum redit uterque Rex biceps iam
factus, & manis dextra poculum Sanitatis, atque
Diuitia¬"