465
253
COLLOQVIVM
QVO TITAN PATERFA¬
milias, Oceanitisque Mater, de sua pro¬
le consulunt.
TITAN.
O Chara mihi socia coniunx, natam
nobis quinque grandiusculi, iam
artificio quopiam omnes me¬
ritò sunt instruendi, ne fortè no¬
bis vita functis mendicare co¬
gantur. Et si contingat ex dono Dei proles
amplior, fratres postmodùm sororesuè pro¬
uehere suis laborib. vnà cùm suis vxorib. na¬
tisque proprijs qui seniores erunt, valeant. OCE.
Optimè rem perpendisti. Verùm considera¬
re te priùs oportebit, quodnam opificium
cuique sit vtilius. Tot sunt enim hoc soeculo
mechanici, vt vix propter alterum alter qui¬
uis possit viuere. T1. Faxit Altissimus, bonae
quidem voluntatis panem tribuit omnib.
Non potest obesse copia boni, quod siquidem
vni loco sumperfluum est, alteri quandoque de¬
ficit. Hoc solùm cupio, vt eam artem addi¬
scant