166
LIB.
II.
ALCHEMIAE
TRACT.
I.
&
fusione
ignis
descendatur,
vt
fiat
purum
metallum,
sed
cauenda
vitrifi¬
catio
est
inter
descendendum.
Id
calcina
denuò
cùm
sale
ammonio
puro
per
sublimationem.
Sublimatum
tere
&
laeuiga,
soluetur
in
marmore.
Vsus
est
ad
cuprum
dealbandum,
si
in
eo
laminae
eius
ignitae
restinguantur.
Aliter:
Stanni
puluerati
libra,
salis
vnciae
quinque,
cineris
fabarum
se¬
libra.
Mista
reuerberentur
vt
fiat
lythargyrus.
Huius
vncias
decem
solue
in
vini
alcoole,
vt
est
artis.
Solutum
coagula
in
alcali,
quod
resolues
per
de¬
liquium.
Vel
calcem
extrahe
cum
forti
aceto
in
fimo.
Quod
in
acetum
non
transit,
cal¬
cina
denuò,
extrahe,
coagula,
solue.
LIQVOR
SATVRNI.
Calcem
cum
aceto
stillatitio
factam
siccatamque,
solue
spiritu
vini
tartatisato
(qui
quater
destillatus
per
se,
sale
tartari
misceatur,
&
destillando
vniatur)
vtrisque
vnà
commaceratis.
Solutionem
transfunde,
&
spiritum
mu¬
ta,
donec
totum
attenuatum
in
spiritum
abierit.
Coagula
solutiones
in
sa¬
charum,
&
solue
per
deliquium.
Sacharum
est
cerussa
attenuata
dulcis.
Inde
parant
quod
oleum
plumbi
vo¬
cant.
De
saccharo
seu
dulcedine
plumbi
notabis,
quod
alia
sit
magistralis,
alia
essentialis,
quae
relicta
parte
crassiore,
extrahitur
vt
vitriolum
vel
alkali.
Fit
&
li¬
quor
plumbi,
cùm
cerussa
maceratur
aceto
&
destillatur:
post
in
eo
etiam
coqui¬
tur
ad
horas
duas
vsque
ad
consistentiam
mellis.
Sed
hoc
rectius
plumbum
solutum,
vel
cerussam
solutam
instar
auri
potabilis
voces.
Fit
&
eodem
modo
quo
liquor
Iouis,
è
calce
plumbi
rubea,
hoc
est,
croco
seu
sandyce
per
sublimationem
cum
sale
ammonio,
&c.
Vel
cerussa
extrahitur
aceto
forti,
repetitis
macerationibus
&
calcinationibus,
donec
tota
sit
attenuata.
Acetum
in
salem
coagulatur;
edulcoratur,
filtratur,
coa¬
gulaturque
iterum,
&
tandem
deliquio
resoluitur.
Vsus
potissimum
ad
fi¬
stulas,
anthracas,
cancros,
tubercula
dura,
&
alia.
LIQVOR
ANTIMONII
ET
MAR¬
casitarum.
Calcem
aceto
extrahe
vt
in
praecedentibus,
&
refractaria
iterum
cal¬
cina
&
extrahe.
Coagula
in
alcali,
&
solue.
Si
calcinasti
cum
sale
petrae,
etiam
extrahere
potes
cum
exasperato
vini
spiritu.
Aliàs
puluis
stibij
cum
aceto
radicato
exasperatoque
sale
ammonio
extrahitur.
Quod
si
extractus
puluis
non
difflueret,
reuerbera
eum,
vel
attenua
per
sublimationem
cum
sale
vo¬
latili.
Ita
fit
&
ex
flore
sublimato
&
reuerberato.
Quidam