465
ARTIF. CHYMIST.
268
DE. Non possum tam varijs obsonijs, ac vos
in ciuitate, meos hic amicos excipere. TIT.
Quid loqueris? ferinis carnibus caremus,
nec nisi vos adferatis habere possumus. DE.
Si pecunias pro his exponere cogeremur vt
vos, aequè nobis rarae forent. Sed venatione
sola, quum alia non sunt nobis rustica nego¬
tia comparamus. TI. Foeliciùs nobis viuitis.
DEM. Hac in re fatemur, at propter milites,
qui nos indies vexant, estis vrbani foelicio¬
res. TI. Verum est. Quo nos tuti sumus, expo¬
siti vos periculo, compensat ex aduerso rerum
abundantia, quarum penuria laboramus. DE.
Quicquid habemus tamen ad ciuitatem de¬
fertur. Pueri, postquam sederitis, ac ederitis.
ad pascua praeparate vos, & Rudem assumi¬
te. Canem illi date proprium Venalupum
nomine, clauam quoque pastoralem, qua gle¬
bulas terreas in oues eijcere valeat à grege
deuiantes, acludere vobiscum iactibus quo¬
que certare mutuis, caracteribus inscuspere
terram fodereque. Collo suo peram appen¬
dite cibariam pane duplici munitam, vt ca¬
ni det quod suum est. Caseum, pyra, poma,
nucesque date Rudi, & in omnibus aequali¬
ter diuidite secum, & vt fratrem diligite. Hoc
meum est praeceptum, atque voluntas. PVE.
Fiet Pater, Eamus Rudis. RV. Sinite Patri va¬
le dicam, inde mox venio vobiscum. Vale
mi