465
270
ARTIF CHYMIST.
facerem, at scis, quum absis, vt sim domi fo¬
re necessum. DEMOG. Scio, sed amici causa
quid non fiet? MAR. Esto quod cupitis. In¬
terim donec rediero, Sororem vt rei dome¬
sticae nostrae curam habeat, rogabo meam.
DEM. Rectè facies. Titan, venatum ibimus
quod sit nobis in coenam hoc vesperi. TI.
Placet eamus: at eius rei ium penitùs igna¬
rus. DEMO. Non est quod facias aliud, quam
nos agentes animaduertere, delectarique.
Famuli parate quae venationi sunt necessa¬
ria, retia, canes, & alia quaequae. Praesto sunt
omnia iam, eamus. Ad dextram tendite re¬
tia. Nam ad aquas à meridie se conferre,
postmodùm in umbra degere Ceruos ani¬
maduerti saepiùs à sinistris. Ab ea parte ca¬
nes soluemus urgebimusque. Manete uos,
hîc, & si quid effugere conabitus, euitato. Vi¬
desnè mi Titan unum atque alterum Cer¬
uum sub arboribus hac in ualle pascentem?
TI. Video pergrandem & cornutùm admo¬
dùm. DEMO. Sperò nobis praedam ut coe¬
nemus utrumque futurum, aut saltem alte¬
rum. Tu paulatim sequere nos Titan, & eis¬
dem clamoribus quos edemus utere. Laxa¬
bo canes. Ha, ha, captus est ha. Dedit in re¬
tia minor, tenetur cornibus. Euasit eximio
saltu maior. At hic nobis hac uice datur. Al¬
ter si non alijs destinatus est, aliàs fortasse no¬
ster