465
PARS TERTIA
273
atque delicatiores Hinnulorum, quam Cer¬
uorum carnes existant. TI. Nil praeter Cer¬
uos habet haec sylua? DE. Maximè, Caprio¬
los, Damas, Apros, Lepores, & genus omne
ferarum atque cicurum, suis temporibus ta¬
men. TI. At miror si vnicuique venari liceat
in ea? DE. Minimè, sed mihi, quod venator
Domini sim eius: nec per totam syluam, sed
ab vna parte solùm qua vidisti. Obligor hac
de causa, quum ad venationem ire delectabi¬
tur Dominus, congregare Vicinos, & ordina¬
re quae necessaria sunt: Verùm si quid prae¬
dae fecerim, partem eius, vt ęquum est, ad eum
defero vel mitto. TI. Nun quid partem hu¬
ius dedisti? DEM. Non est domi, nec Vxor
ius. TI. Vbinam sunt? DE. In vrbe solent
liquando morari. Palatium in ea possident
egregium. TI. Rectè poteris illi quartum
num aut alterum deferre cras. Ego vos vr¬
banis excipere ferculis volo. DEM. Faciam
profectò: non considerabam illi gratius iam
in vrbe degeti futurum quàm hîc apud nos.
At Oceanitidi praesentare volui. TI. Non
pus est. MAR. Tria habemus adhuc ô Mari¬
te quartalia. DEM. Qui sic? duo iussi te per
puerum coquere. MAR. Nolui Titanem
micum Ceruinis carnibus tantùm, sed etiam
Quillis, Palumbinis & Gallinaceis honora¬
re. TI. Nimiùm sanè Marchasitis expensarum
facis