465
296
ARTIF. CHYMIST.
pessimo veneno, quod iam purum est, & ad
Veritate addiscendam aptum. Nec alię Scho¬
lae nobis existunt, cùm Ecclesia Dei recens
adhuc sit hoc loco. His tame plurimùm indi¬
get ad instruendam in omni Pietate luuen¬
tutem fidelium. Scio tamen quid agendum
sit mihi. Principem his diebus adibo nostrum,
sumpta quidem à puero tuo commoda satis
occasione. Pro Schola per eum erigenda ro¬
gabo. Necessitatem eius in Ecclesia Dei pro¬
ponam. Videbo quidnam disponere velit.
Interim domi tuae filium retine, donec re¬
spondero tibi de voluntate Principis. Res est
mihi cordi sanè magis quàm credere quis va¬
leat. Foeliciterite, valete. TI. Tu quoque mi Do¬
mine Vale.
Concionator, Princeps, Aediles, Placi¬
dus & Portenarius.
CONCIONATOR.
Est quod in Aulam Principis nostri me con¬
feram, Scholę negotium acturus. Video
maximè fore necessarium. Non enim ex Col¬
legio hoc prodire possunt Verbi Dei praeco¬
nes veri. Deus operatur in puero quem nu¬
diustertiùs audiui Titanis filio. Praeueniam
vt à Luporum euadat faucibus, aliosque si
possim