465
ARTIF. CHYMIST.
304
Titan, assume puerum tecum. TI. Vix audeo,
nunquam enim adij Principem. CON. Quid
vereris? Ciue plurimo familiarior est. Veni.
TI. Saltem nomine meo gratias agas pro fi¬
lio meo Lęto. Non sum, vt scis, facudus, qui
per me valeam id exequi. CON. Sine faciam
ego. Salus animi, tum corporis tibi sit à Deo
Princeps Illustrissime. PRIN. Idipsum vobis
omnibus opto. CON. Immensas agimus gra¬
tias Foelicissime Princeps, & pręsertim Viri¬
ste, Ciuis tuus Titan, pro Lęto suo filio. Pue¬
rum alium adduxit hunc, & ei filium, quem
tuis obsequijs dicare cupit, modò sit ido¬
neus. PRIN. Quod est puero nomen? CON¬
Facetus est nomen illi. PRINC. Optimè cum
Placido nomine, si re tamen conueniat, be¬
est. Recipiam, spero de fratris indole futu¬
rum esse participem. Relinquite puerum hîc
vt alijs adsit meis. Placide, cura vestes auli¬
cas illi fieri, prout moris est. Instrue, rege, hic
tibi commissus est. TI. Condignas tua libe¬
ralitate gratias agere non possum, Illustrissi¬
me Princeps, hoc solum. Preces pro foelici sta¬
tu ad Deum fundere tuo, meum erit gratia¬
rum loco rependendarum officium. PRIN.
Maiores profectò reddere non posses, neque
gratiores mihi. CON. Gratijs Deo, Tuaeque
Celsitati plurimis dictis, valeque dicimus Ex¬
cellentissime Princeps. PRIN. Valete pluri¬
mùm