465
ARTIF. CHYMIST.
322
TIT. Cras adibis mi fili, instat nunc vespera.
SOL. Vt voles mi Pater. TI. Cubitum eamus
in crastinum sub Dei custodia. Oceanitis, ite¬
rum somniare mihi videtur Sollicitus. OCE.
Audio quidem. TI. Sollicite, quid somniasti
pręterita hac nocte? SOL. Rursus apparuit mi¬
hi Nympha, quae respondere iussit interro¬
gantibus, cur sic indutus forem. Sorbonum
Sapientia, me stultum factum esse. Sed polli¬
citus es mi Pater, quòd ad fratrem ire me per¬
mitteres hodie. TI. Ito fili. Pueris tamen irri¬
dere te volentib. ne responderis, rectà pergito.
POP. Quis hic nouus prodit stultus? Titanis
filius, apparet maximus. Is ipse est: quî sic Sol
licite? Certastinè cum aliquo te hac indutum
veste, proditurum in publicum? SOL. Sorbo¬
num Sapientia, stultus factus sum. Aperi quę¬
so Portenarie, fratrem inuisere cuperem. POR.
Fratrem aliquem hîc habes? SOL. Petis an hîc
fratrem habeam? Nunquid nosti me? POR. Sol¬
licitus, an alius es? SOL. Ego ipse, & non alius.
POR. Cur sic indutus? SOL. Sorbonum Sapien¬
tia, stultus factus sum. POR. Tales Doctores
promouere nolunt isti Sapientes. SOL. Vides.
POR. Intra igitur, & in Aulam ascende. Ridere
facies aliquos aut flere. S. Vbi est frater meus
Facetus? PLA. Quidnam accidit Sollicite? S.
Sorbonum Sapientia, stultus factus sum. PL.
Facete, prodi foras, frater te vocat. FA. Quis¬
nam,