469
172
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
impalpabilem laeuiga. Extrahe vini spiritu nobilissimo ad quinque digitos affuso,
& digere in balneo per mensem, donec coloretur spiritus. Tunc transfunde eum,
reponeque alium, & procede eodem modo donec non coloretur amplius. Coagula,
& coagulatum aqua destillata ter ablue. Haec potius est extractio essentiae quam
magisterium. Consultius autem est si perlae sunt purae & nobiles, magisterio vti
& totas exaltare. Neque enim videtur opus esse extractione essentiali, cum sint ex¬
tractum naturale, nisi tamen impuritates adhaereant.
Pro aceto vsurpant alij succum limoniorum destillatum, vel berberum
clarificatum, vel aquam salis gemmae, vel spiritum vini alcalisatum. Sed vt dif¬
fluant in liquorem, calcinatione & laeuigatione opus erit. Illis in puluerem dunta¬
xat rediguntur.)
Liquori cognata est essentia perlarum per salem aut aquam Guaiaci
confecta in hunc modum: Lignum Guaj. destilla per retortam in liquorem;
quem per chartam madidam filtra, vt ab oleo segregetur. Liquoris librae
vni infunde perlarum tusarum vnciam. Digere donec soluantur. Solutio¬
nem destilla in cineribus. Remanet essentia Guaiaci cum perlis. Phlegma
exit. Affunde aque melissae, aut Valerianae; & rubeus liquor euadit, cuius
guttae quindecim bis dantur indies ad paralysin, podagram, epilepsiam, ne¬
phritin, &c.
MAGISTERIVM SEV LIQVOR CO¬
raliorum.
Trita misce cum nitro, & calcina in reuerberio. Postea sale abluto,
laeuiga, & extrahe cum vini spiritu, ageque vt cum perlis. Solent nonnun¬
quam componi cum alijs rebus pro vsu certo; & vnà calcinari, soluique in
liquorem. Sed hoc est penes Medicum. (Coralia promtius in liquorem abe¬
unt in oui indurati albumine. Nonnulli rectificant, alkali per aqua stillat. appro¬
priatam digerendo per aliquot dies & destillando. Vide commentaria.)
MAGISTERIVM ET LIQVOR CARABES.
Succinum album vel citrinum purissimum tere, & in exactissimum
duc laeuorem, vt fiat alcoolim palpabile. Macera in vino circulato per sex
dies, vt attenuetur amplius. Cum vino hoc subtilitatem transfunde. Repo¬
ne aliud, & perinde age, vt cum perlis, attendendo vt quod crassius est, lae¬
uiges denuò. Coagula in alcali igni leuissimo, ne liquescat. Coagulatum
solue intra albuminis indurati capsulas. Solutio caphurae fit, si ipsa trita mi¬
nutissimè inclusaque vitro obturato ponatur in pane feruente recens è cli¬
bano extracto. Si vera caphura est, statim abit in oleum.
LIQVOR SVLPHVRIS.
Hoc sublima. Sublimatum laeuiga. Macera aqua salis tartari donec
subtilitas ingrediatur per mutationes & laeuigationes crebras. Procede
postea