465
PARS TERTIA
323
tim exaratam, si lubet, legere poteris. PRIN.
O Deus Misericors, quanta est hominum
niquatas, & adhuc sustines eos? Eo nobis pa¬
tefaciens maiorem esse tuam erga genus hu¬
manum, quàm sit istius impietas, miseri cor¬
diam. Puer hic apud me est, cum fratre suo
Faceto. Non audiuisti quę cùm Sorbonibus
verba habuit? CON. Nondum ad aures me¬
as peruenerunt Princeps Illustrissime. PRIN.
Lege igitur quae ex ore puèri descripta sunt.
CON. Non habeo quod ad haec respondeam,
aliud quàm dispositione Diuina haec fieri.
PRIN. Ipsimet foueam sibi parant, in quam
decident. CON. Si tua Celsitas iusserit hunc
recipi Sorbonem poenitentem, ad instituen¬
dam Iuuentutem, post Primarium erit ido¬
neus. Magister est artium, & eruditissimus,
facilè Diuini Spiritus auxilio, pietatem Euan¬
gelicam addiscet. PRIN. Facito quod ad ae¬
dificationem est Ecclesiae, prout saepiùs iam
dixi. CONC. Verùm in tam admirando casu
non erat aequum sine iussu mei Principis me¬
quicquam agere, ne hominem hunc ab eis
traxisse falsò dicerer. PRIN. Scriptum hoc
serua, si forsitan opus erit eo postea. Magister
hic induatur alijs vestibus ex aerario Scholę.
Si quid habet, quod ad Sorbones pertinet,
remittat. CON. Curabitur. Vale Princeps Fe¬
licissime. PRINC. Tu quoque bene vale.
CON.