465
PARS TERTIA.
345.
sissimum excludit. Haec est summa proces¬
sus huius. At vt meliùs rem intelligatis, latiùs
exponam. Sollicite, necnon tu Facete, si hanc
suscipere prouinciam audembitis, in Regem
vnicum ambo, victoria potentiaque, Reges
mnes terrae superantem, euadetis. Qui reli¬
quos fratres vestros Reges, & Sorores etiam
Reginas coronare poteritis. Nemo vincere
vos, quantumuis potens, virtutibus aut Sa¬
pietia vos, poterit excellere: ditabitis omnes
quotquot volueritis pauperes, & eorum in¬
digentijs obuenietis. Nec propterea minùs
erit vobis. Imò potiùs magis ac magis abun¬
dabitis. Nam de fonte hoc, vel balneo vestro,
quoties cupiueritis infinitos exhaurire the¬
sauros, erit liberum infra triduum, ac saluti¬
feram aegritudinibus omnibus Medicinam
depromere. Hac tamen ratione vos promo¬
uendos tantùm suscipiam, vt neminem ege¬
num aut aegrotantem (quantùm obstare po¬
teritis miserijs) eorumqui peruenerint ad ve¬
stram noticiam relinquatis. Quae supersunt,
vbi iam Reges eritis facti, per me docobun¬
tur ampliùs. Non est quod mortetm formide¬
tis corporis: nam aliàs quàm per eam non
transitur ad gloriam, ad quàm resurgetis abs¬
que dumbio. Credite mihi, quae mentiri nullo
modo possum. SOLLI. & FACE. Quod. est
tibi nomen? ô Nympha, precamur ne celare
velis.
y 5