465
ARTIF. CHYMICA.
154.
tia tanta me malè habet: quodque non au¬
diam ab ipsis, nec ab alio quopiam, quid sibi
contigerit, & an viui mortuiuè sint, cùm non
scribant. PLA. In Deo confidendum est, mi
Titan. Is pueros conseruabit. Princeps de
psis bonam spem habet. Esto bono animo
precor, & si quid sit, quod nomine tuo prę¬
stare possim, dic solùm, & libentissimè facia.
T. Aliud nihil, pręterquam si de pueris audiue¬
ris indicare velis, charitatis ergo. PLA. Faciam
sanè, statim arque perceperim ali quid, nun¬
ciabo. Vale. Princeps Illustrissime, Vir bonus
ille Titan, moerore de filijs concepto decum
bit vsque ad mortem, & eius vxor apparet
semimortua. PRIN. Itanè? Bonum erit, vt Con¬
cionatorem ad eum qui consoletur ex scri¬
pturis, mittam. Placide meo nomine dic, vt
ipsum adeat. PLA. Domine Concionator,
Princeps Titanem decumbentem lecto moe¬
rentemque propter filios, quod non scribant,
vel audiat ipse, quidnam illis acciderit, adi¬
re te cupit & consolari. CONC. Ibo iamiam
absque mora. NYMP. Dato priùs animae suo
medicamento, corpori suum etiam est adhi¬
bendum. Iratum scionunc opus absoluisse.
Regem de carcere liberabo, qui Patri subue¬
niat. Irate salue. IRA. Expectata iam per an¬
num ferè Nympha, mihi foeliciter adsis mo¬
dò. NYM. Semper adfui tibi licet non videris.
aliàs