465
358
ARTIF. CHYMIST.
minibus retraxi, huc in testem adducam.
PRIN. Tubicen populo silentium indica meo
nomine. Dilectissimi viri subditi Ciues, quan¬
tùm hactenus mihi curae fuit, ac sollicitudi¬
nis in pace conseruandi vos, non ignoratis.
At Sorbones toto conatu machinati sunt,
quantùm in ipsis fuit eam perturbare diuer¬
simodè. Primò quidem in filium Titanis ma¬
ximum natu Sollicitum. Hunc enim falsis
persuasionibus, vt stultum à Patre curarunt
indui: postquàm alia sua consilia quibus
psum trucidare secretò proposuerant, aut
liàs interimere veneno, fore periculosa vide¬
rent attentatu. Deinceps in alterum fratrem
Facetum, etiam Tiranis silium, famulumque
meum tunc temporis, contra quem accula¬
tiones falsas attulerunt, falsisque testibus &
furibus, quos ex carceribus vinctos, huc vt
Veritatem fateantur erui iussi, probare cona¬
ti sunt. Postremò Iusticiam ipsam corrumpe¬
re muneribus, opprimereque Veritatem vo¬
luerunt. Quod cùm apud Praetorem efficere
nullo modo possent, aliud poculum illi si¬
mile, quod sublatum fuerat ab istis furibus
iusserunt fieri. Hoc sub scamno positum ca¬
su decidisse finxerunt cautelosè coram Ci¬
uibus, quo suam suorumque testium falsi¬
tatem palliare valerent. Quae iam obiter au¬
distis, per Scribam legentem audietis latiùs,
ac