465
PRAEFATIO.
362
ea quae docant artem ex practica retinentur
ab eis, qui quaestum inde sibi solis fore maxi¬
mum cupiunt: editis tantùm illis quae per
Theoriam, tanquam per nebulas eminùs
liquid incerti videntur demonstrare. Qua¬
propter aequum est eos, qui prodesse cupi¬
unt omnibus labore suo, dum adhuc super¬
sunt in lucem ea dare, quibus prouectos stu¬
diosorum conatus fore cupiunt. Sic fiet, vt
contra Veritatis inimicos, sua quę vera sunt,
optimo iure defendere valeant. Quando¬
quidem inuidi solent post mortem probis
maledicere, necnon eorum scripta carpere,
quod impium est. Si quid igitur in hac arte
cuiquam scripsisse videar, quod à Veritate sit
alienum, precor, vt quum respondere datum
est à Deo, non vbi dormiero, faciat impetum,
Rationi libenter, & non iniuriae, nisi coactè
cedit, ac pro tempore Veritas. Haec à me di¬
cta sint, quod Labyrinthum vegetabilem an¬
tea posuerim, & nunc mineralem in medi¬
um adferre cupiam. Sunt igitur mineralia, so¬
lidiorum naturae partium proles. Et quam¬
uis ex aqua plurima nonnulla generentur,
nihilominus terra, quę minima pars eorum
est praedominatur, ingentique sua virtute so¬
lidatiua subtilitatis copiam aquę maximam
vincit, ac solidam reddit. Primi Parentes mi¬
neralium