465
METALLICIS.
375
fit, scilicet in liquorem, aut in densum quid.
Liquidam sublimationem exposui, quum
de Vegetabilium destillationibus egi, necnon
animalium. Sublimatio verò concreta, per¬
tinet ad metalla mineraliaque. Non possunt
nim ista faciliùs in suos resolui liquores, quam
calcinationibus & sublimationibus medijs,
quibus etiam praecedentibus, alijsque sequen¬
tibus operationibus ad liquidam sublima¬
tionem perducuntur. Et quia superiùs eam
abundè satis declaraui, ne videaractum iterum
agere, quò papyrum impleam, eo lectorem
esse remittendum iudico, tam pro liquorib.
metallorum, quàm sublimatione Mercurij,
superiùs etiam descripta.
De metallorum calcinatorum Sublimatione.
Cviuslibet metalli calcem communem
cum Salis armoniaci, vel nitri purgati
separatim aut simul tanta quantitate, quantam
sat esse videbitur in mortario teres, & com¬
mista simul omnia pones in retortum vas,
quod orificium ampli satis iccipientis in¬
tret, vt quaeuis humiditas eo descendat igne
lento sursum acta. Postmodum vbi stillare
cessauerit, augeatur ignis & paulatim, quo¬
usque in collo retorti vasis (amplo satis, ne sub
limatis obstruatur) Salia videris ascendis¬
se. Quo percepto, continuetur ignis in
eodem
A 4