465
DE PRAEPARATIONIBVS
378
digiti parui referentia, vel aliàs rotunda pro¬
ut libuerit, quae secta, poliri pretiosorum, &
naturalium instar poterunt. Hac arte Plane¬
tas artificiales habebis à naturali primaque
sui matena tractos, & colorum diuersorum.
Si tamen compositos velis, vnius, partem ad
alterius assumito portionem, & pro tuo arbi¬
trio iudicioque temperato colores.
Alius pretiosorum lapidum è metallis fa¬
bricandi modus, & magis ad naturale
magisterium accedens.
CAPVT.
Qvidam Philosophi naturales, aliud
quàm antea posui, describunt artifi¬
cium, interno tantùm igne, & aethereo com¬
plendum. At istud obscuris verbis, imò de¬
prauatis potiùs, vt vix eorum, qui sunt artis
peritissimi, possunt intelligere quid sibi ve¬
lint, intricarunt. Ego verò quod potero, cla¬
rioribus elucidare conabor, & diffusa quae¬
dam ad compendium reducere. Fac Mercu¬
rialem aquam, id est Mercurium in quintam es¬
sentiam vegetabilem resolue. Hanc in duas
partes diuide, quarum vna sit quarta pars eius,
altera verò tres quartae. E tribus quartis vnam
accipe cum dimidia, necnon primae quartae
mediam partem; quae simul totius mediam
partem