465
380
DE PRAEPARATIONIBVS
includes Mercurialem aquam reseruatam,
& sigillabis vt priùs: in vna quae ad aërem est
ponenda, sit octaua dicta, & in altera, quae se¬
pelienda est in terra, sint octauae predictae se¬
ptem. Hoc negotio, solutionem Philosophi¬
cam absoluisti. Iam ad congelationem veni¬
endum est.
De Congelatione pretiosorum lapidùm arte
Chymistica fabrefactorum.
Anno reuoluto, iubeas à vitrorum Arti¬
ficibus duplex vas tibi confici, quod
spherae formam diuisae per medium habeat,
superiusque vas inferiori sic aptatum sit, vt
ab eo deponi reponique valeat, quoties
pus fuerit. Quo peracto, confice tibi formu¬
las cereas vacuas, vasorum aut cimbarum in¬
star, quae liquore possint impleri, natareque
super aquam. Nonnulli has in formam, qua
scindi solent pretiosi lapides, conficiunt in
hunc modum. Accipiunt ferrum ab vna sua¬
rum extremitatum, scissum atque politum,
vt lapidem fore cupiunt: hoc in oleum im¬
mergunt, postmodum in ceram liquefactam,
& postea in aquam frigidam. Vbi iam inuo¬
lutum est cera, circum quaque scindunt eam
vt à formante ferro liberetur. Hac via scisso¬
rum instar sibi lapides parant. At ego non
credo