465
METALLICIS.
285
quàm si membrum aliquod in humano cor¬
pore laesum fuerit Vxori, correspondens in
eius Viri corpore, si non actu, potentia saltem
& quadam naturali compassione, dolorem
percipit ob naturalis amorem, atque Diuini
coniugij. Quanto magis in ipsamet natura
hoc ipsum fieri necessum est, quae coniugio
Diuino, constat ex mundo superiore & infe¬
riore, sic à Deo quidem ordinatis, vt vnum
eorum nil contineat, quin sibi correspondens
habeat alterum. Cùm igitur minor mundus
Homo videlicet corpore, vitalique Spiritu sit
ad magni similitudinem creatus, rationali
quidem ad imaginem Dei, quicquid in ma¬
iori fuerit, in minore fore constat. Sicuti nun¬
quam in coelo superiori cessant motus, ho¬
minis etiam Spiritus vitalis quiescente cor¬
pore vel dormiente, motus exercere suos non
cellat, imò potiùs operatur, quàm vigilante.
Pariter si membrum aliquod in corpore tan¬
gitur hominis, mox ad Spiritum huiusmodi
tactus peruenit, vt suprà de Coelo dictum est.
Simile coniugium ergo videmus inter Spi¬
ritum & corpus hominis fore, quale diximus
inter coelum & terram. Iterùm qualiscunque
fit in coelo motus, in hominem influitur, aut
in elementa ad vsum eius. Quapropter mi¬
randum non est, si fieri valeant arte lapides,
pretiosis non absimiles, quibus morbi cu¬
B
rari