465
METALLICIS.
401
tas in aqua Sulphuris acuta solues, quod so¬
lutum fuerit, euacuetur, & non solutùm cal¬
cinetur iterum, & soluatur vt priùs. Conti¬
nuetur hic processus, donec materia tota
soluatur, & in igne cinerum congeletur &
siccetur. Postmodùm accipe huius materiae
congelatae partem vnam, & aquae dissolutae
partem aequalem, tere simul, & adde parùm
aquae nostrae acutae, vt fiat si cut pasta mollis.
Haec in Phyalam obturatam posita, sol¬
uantur in balneo per quadraginta dies. De¬
mum in cineribus calidis igne suaui conge¬
lentur, & congelatae materiae huic addatur
aquae suae volatilis tantùm; vt in pastam re¬
ducatur priori similem, & iterum coquatur
in balneo diebus septem, postea congele¬
tur, &c. Hoc toties continuetur, donec ma¬
teria sit fusibilis ad lumen candelae. Materiam
hanc extollit ille, qui fuit Author eius, vt ego
verear, tantas ei virtutes adscriptas, ad Mer¬
curium in argentum conuertendum recen¬
sere. Ponere tamen volui processum eius,
quo Lectores videant, comparatione ad ea
quae scribuntur, à Philosophis veris facta,
quàm sint, vt in alijs quibusuis artibus, in
hac erroneae seducentesque viae. Quod quidem
vt pateat apertissimè, ponam gradus omnes
Philosophicos, cùm operis Chymistici trans¬
mutatorij minoris, tùm operis maioris; per
C
quod