465
METALLICIS.
409
destillationem quod lumen esse dicitur vnio¬
num, sed est metallorum Spiritus, in ar¬
gentum suum viuum exuberatus.
De undecimo gradu.
Deuenimus iam ad huius operis verum
coniugium, vtpote Spiritus cùm cor¬
pore, per quorum coniunctionem, foetus cor¬
porum & naturae Sulphur oritur. Et haec est
vniuersalis materia mineralis in hoc opere,
quae formam sibi iunctam recipit, iuxta pro¬
prietates, vires & qualitates informantis.
iusque rubeus color indicat nobis, hoc Sul¬
phur à suo argento viuo processisse (qui co¬
lores pallidum, viridem & nigrum habebat)
ac ad assumendos purpureum & album co¬
lores idoneum esse.
De duodecimo gradu.
Orto foetu, suis coloribus tingi debet,
viridi croceoque: his denotatur ipsum
à Luna & Sole tincturam sui recipere debe¬
re. Sunt principaliores tincturę tamen, color
niger, albus & rubeus, quos inter, multi sunt
medij, prout ipsa practica demonstrat.
De
C 5