465
432
DE PRAEPARATIONIBVS
montem hunc diuitiarum habitarent, miror
quod nunquam ascenderint. FOR. Non du¬
bito quin tentarint saepiùs, at non omnibus
contingit adire Corinthum. CHRY. Videa¬
mus vtrum tuis parentibus euades fortuna¬
tior. At iam sesquimensem absoluimus in
tinere hoc, putarem nos breui montem hunc
visuros. FOR. Cras Deo dante videbimus an¬
te meridiem. CHRY. Faxit Omnipotens vt
foeliciter. FOR. En vides cacumen eius, post
horas tres ad radicem venire licebit. CHRY.
Quî fit vt non citiùs videatur? FOR. Impe¬
dit mons iste proximus, quem ascendere
descendereque priùs oportet, quàm ad verum
peruenire. CHRY. Quo nomine vocatur hic?
FOR. Ab ista parte mons dicitur industrię, &
ab altera quidem ignauiae. CHR. Cur ei duo
nomina sunt indita? FOR. Quia quotquot
montem adire volunt, industrios oportet fo¬
re homines & raros, qui post tergus ignauiam
relinquant, vti montem hunc descendentes.
Ecce montem attigimus Diuitiarum, ascen¬
damus. CHRY. Optime Deus, quàm aspera
via haec est, & praerupta rupibus: FORTVN.
Nihil haec difficultatis habet, si compares ad
eam quae futura. CHRY. Difficiliorem adhuc
profers, animum despondere me cogis. FOR.
Non ita, iuuabo te quod potero. CHRY. Por¬
rige quaeso manum, vt saxum hoc superem.
FOR.