469
190
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
Ex aëreis gemmae fiunt certa mistura cum terreis, vel etiam solis. Est
nim duplex ratio.
Porrò sit tibi concha vitrea, vel globus sectus & complicatilis, con¬
stans ex duabus partibus inter se commissilibus. Huic infunde aquam ter¬
ream seu fixatoriam eius metalli de cuius natura vis gemmam confingere.
Impone ei cymbiola caerea, vt leuitate sua innatent per horae quadranten
clauso vase; itaque combibant vim fixatoriam ab aqua. Hoc facto immitte
in illas nauiculas particulam aquae aëreae eius metalli cuius erat & aqua fixa,
iuxta magnitudinem quam expetis. Si simplicem gemmam requiris, solam
illam aquam impone; (& tunc recidit operatio ad transmutationes) sin ex varijs
tincturis compositam; praemisce iuxta suam temperaturam, & postea impo¬
ne. Iniecto liquore vas claude, & sine stare per aliquot horas, donec vide¬
ris liquorem in cymbiolis coagulatum esse. Cognito hoc, aperi globum, &
cymbia inuerte, ita vt gemma aquam fixatoriam tangat. Relinque in vm¬
bra, quousque indurescat in lapidem.
Secundum hunc processum ex septem metallis lapis vnus componi¬
tur, si scilicet septem aëreas misceas & in cymbijs ponas, septem verò etiam
terreas mistas in globo. Ita prima ratio misturae ex solis aëreis constat.
Altera ratio miscet aëreas & terreas pro varietate gemmarum va¬
riè, vt:
Carbunculus fit ex mistura aquae aëreae solis, & eiusdem terreae.
Adamas ex aerea & terrea Lunae.
Sapphirus ex aerea lunae, & terrea Iouis.
Smaragdus ex aerea Veneris, & terrea Lunae.
Topazius ex aerea Martis, & terrea Solis.
Hyacinthus ex vtraque Martis, & terrea Solis.
Heliotropius ex vtraque Martis, terrea Lunae, & aerea Veneris.
Alamandina ex vtraque Martis.
Pallax ex aerea & terrea Lunae cum aequali terrea Solis.
Berillus ex Lunae & Iouis aereis, addita terrea Lunae.
Margarita ex vna parte vtriusque Iouis, & quinque partibus aereae ar¬
genti.
(Haec ex Dornaeo sunt extracta. Non tantum autem de aqua mercuriali sol¬
uente solicitus debes esse, sed & de aquarum legitima praeparatione, & admini¬
stratione. Liquores calcium metallicarum resoluti absque ignis vi vix in vitream
consistentiam ducuntur. Cogita itaque quanta vis debeat esse in inhumatione, &
ad aerem collocatione, si res caret aenigmatis. Infra docebitur de lapillis inhumati¬
one emergentibus, &c.
Caeterum lubet & Paracelsi, Mizaldi, &c. Lusus parumper perstringere.
Paracelsus facit. Succinum ex albugine clara tincta croco.
Gagaten ex eadem & fuligine.
Tur¬