469
Lib 35. ca. 6.
Dioscorides li 5. ca.
45.
Plinius li. 34. ca.
12.
Santerna [unclear]
ad servilia
elata est.
192
LIB. ALCHEMIAE II. TRACT. I.
Tradit Plinius Syricum olim factum esse ex rubrica sinopide, & san¬
dice mistis. Ita & psoricum fiebat ex chalcitide & cadmia fornacum, pari¬
bus vel imparibus portionibus adiecto aceto vel vino tritis. Mistura ad so¬
lem torretur aestuosum, vel in fimo per mensem, 40. dierum relicta, post
reuerberatur vsque dum rubescat.
Aeruginem Scoleciam Dioscor. ita componit: In mortario, inquit,
cyprio dimidiam heminam aceti albi acrisque pistillo cyprio conterito, do¬
nec strigmenti crassitudinem imitetur. Deinde aluminis rotundi drach¬
mam vnam cum salis fossilis translucentis, aut marini quàm albissimi, soli¬
dique aut certè cum nitri pari pondere terito in sole aestuosissimis diebus sub¬
sydus caniculae, donec colorem aeruginis contrahat & concretu strigmen¬
tosum fiat. Vbi autem se in vermiculorum Rhodiacis similium speciem
coegerit, recondito.
(Huiusmodi compositiones videntur quidem vulgaris artis esse, & nihil ad
chymiam attinere; neque verò etiam sunt huius loci, si nulla industria, vel enchi¬
ria chymica fiant. Adducta verò sunt tum vt exemplorum loco sint, tum quia fa¬
cili mutatione per artificia alchymica confici possunt, atque etiam ex magisterijs
purè fieri debent, veluti sinopidem & sandycem facilè miscuerit vel quiuis, sed hic
artis ministeria sunt adhibenda primum in depurandis istis per lotiones, reuerbe¬
rationes & alia cuique congrua; deinde mistio ita instituenda est, vt alterum
solutum in alterum penitus ingrediatur, eoque imbibatur. seu nutriatur, ut loquun¬
tur artifices. Inde siccata summè laeuigantur. Alias non mistio foret, sed appositio.
Ita accipienda res est etiam de scolecia, & similibus.)
Smaltum, quod & encaustum & terram Saracenicam appellant, mi¬
stura quaedam est ex massa gemmaria silice vel crystallo facta vt supra) im¬
mistis coloribus, consistentia vitri adiaphani & tincti, cuius vsus est ad or¬
nandum aurum potissimum. Nonnunquam conficitur ex albumine, chal¬
cantho, sale alcali & vitro. Sed variae sunt miscendi rationes.
Lacteum smaltum ita iubent comparare: Calcis plumbi pars vna,
calcis stanni duae; vitri duplum. In reuerberio fundantur, cumque benè flu¬
unt spatha ferrea exactè permisceantur.
Nigrum tale est: Libra crystalli, coloris purpurei, & lazurei singulae
drachmae. Componantur per fusionem, & ingestionem.
Viride: crystalli pars vna, aeris vsti dimidia, aut etiam florum aeris.
Rubeum: crocus Martis, & crystallus.
Smaltum amethystinum parant ex purpura & crystallo.
Ita Porta docet smaltum rosei coloris concinnare, quod Rosaclerum
dicit nominari.
Vnam minij & crystalli decem partes colliquant, commiscent spatha,
& exemta in aquam praecipitant, idque ter repetunt. Additis calce aeris, cinar¬
bari, vitroque stanneo, per confusionem fit massa rosea.
Miscent