469
DE MAGISTERIIS.
199
tur bracteae metallicae ex argento aliisue, quae nonnunquam certo colore
imbuuntur. Inde resplendet gemma illustrius, vt luxitem in rubino quasi
scintillet modò, modò veluti opaca sit, pro diuersa receptione luminis, fun¬
damento in parte inferiore ad quatuor latera lacunae insculpuntur, sed citra
perspicuitatis damnum.
Porrò ad glutinationis magisterium pertinet etiam granorum argenti
rudis plumbei, absque coloris iactura compactio, quae fit per salem ammonium,
nitrum, boracem, & similes fluxus, quod ad ornamenta, & ostentationem
artis videtur pertinere, & nonnunquam eiusmodi massae etiam signantur.
TRACT. I. CAP. XXXIX.
De compositionibus seruilibus.
Compositiones seruiles sunt, quae variis artis operibus ministrant, hoc
potissimum fine institutae, vt illis inseruiant.
Ministratoriam functionem habent quidem etiam alia interdum, siue
magisteria, siue extracta, sed hic non est finis eorum principalis, & potissimum
etiam in se sunt simplicia. Itaque in suo manent loco. Huc pertinent mera ser¬
uitia, eaque Chymica, quae compositione fiunt è corporibus integris quidem
at magisterio suo praeparatis, in quo genere sunt illa frequentiora, Lutum
sapientiae, ferrumina fracturarum & iuncturarum, fluxus, cementa, colori¬
tia, &c.
LVTVM SAPIENTIAE VARIVM.
Hoc potissimum fit ad loricanda vasa vitrea, incrustandasque fornaces,
aut etiam compingendas earum partes, & commissuras claudendas.
Varia constat contemperatione.
Ad ignes mediocres: Fimus equi elutus (vel etiam coquendo despuma¬
tus siccatusque,) lutum pingue fornacarium, tomentum & muria: subigantur.
Vel: Argilla, fimus asini, tomentum, farina, albumen oui, cereuisia, &c.
Vel: Argilla, tomentum, equi stercus siccum, puluis vitri, aqua salsa.
Ad vitra validum ignem expertura: Argilla, lutum fornacarium pin¬
gue, vitri farina, squama ferri, arena vitraria, &c.
Vel:
Argilla, cinis ossium, scobs ferri, sal vulgaris, cerussa, cinis clauellatus,
calx, farina laterum, subacta omnia aut plaeraque cum muria.
Lutum tenax: Figulina pinguis, sanguis draconis paucus, tertia boli,
calcis viuae subduplum ad argillam, glutinis vulgaris, q. f. oui album, sanguis
tauri, tertia pars tomenti.
Vel:
Farinae laterum, squamae ferri, arenae subtilissimae, singulae librae, argil¬
lae pinguis librae tres. His commistis ingere tomenti libram, & cum ferreo
baculo bene subige.
Lutum
ee