352
id ipsum quod cuncta uegetat atque producit, in no¬
bilissimis quibusque perfectissimisque metallis, ceu li¬
mitibus suis inclusum, conata est arte depraehendere,
idque deinde grauioribus corporis humani morbis
adhibens, magna cum laude quam plurimos in speciem
etiam incurabiles profligauit. Hinc est quod plerique
veteres Medici, vt Galenus, Auicenna, naturaeque
oculatissimus indagator Aristoteles, suis tempo¬
ribus, vulgi iudicio prodigiosa potius quàm ad¬
miratione digna effecerunt. Ferunt quibus est re¬
cens rei memoria, non longe ante haec tempora
fuisse Theophrastum quendam Transsiluanum, qui
depraehensis huius artis mysterijs penitioribus, ma¬
teriam inuenerit, quàm absque omni dubio anti¬
qui illi naturae scrutatores Philosophi suis parabo¬
lis atque uelaminibus quasi tegentes, significare vo¬
luerunt, eamque corporibus humanis applicando,
mirabilia & fere diuina perfecerit. Ausus est enim
eiusdem rei opera curare tres grauissimos mor¬
bos: Podagram uidelicet, lepram, & Epilepsiam,
praeter caetera omnia quae his multo maiora prae¬
stitit. Eam igitur ob causam, cum huius rei sit ma¬
ximus aliquis vsus, nosque inciderimus in aliquot
eiusmodi veterum Philosophorum lucubratio¬
nes, publico studiosorum commodo inseruire cu¬
pientes, euulgandas esse duximus, bona spe ducti,
* iij