352
Non est mi¬
nerale me¬
tallicum.
CORRECTIO
vt sales, atramenta, alumen, vitriolum, arsenicum,
auripigmentum, de metallis quę originem ex Mer¬
curio ducunt. Sunt autem ductibilia & liquatilia
omnia metalla, quę originem ex Mercurio duxe¬
runt, quia materia eorum est substantia aquea, nix¬
ta cum substantia terrea commixtione forti, ut vnum
ab altero separari non possit, quare congelatur sub¬
stantia aquea illa cum frigore magis post actionem
caloris, & erunt ideo ductibilia seu fabrilia, & non
congelatur sola aqua nisi cum siccitate terrestri,
quae alterat aquositatem, cum in ipsis humor non
est vnctuosus, quia congelatio eorum est ex siccita¬
te terrestri, ideo faciliter non soluuntur, nisi per acti¬
onem caloris vehementem in ipsis, secundum quod
sunt fortius, ac fortiter commixta.
Quomodo ex Mercurio generantur metalla
in speciali. Caput III.
RErum omnium liquefactibilium natura ex
argento viuo est & sui substantia, eo quod
propter idem argentum viuum coagua¬
tur ex vapore siue calore sulphuris albi vel rubei
non vrentis. Vnde Aristoteles quarto Metheo¬
rorum: Si sulphur album non vrens fuerit, conge¬
lat Mercurium in argentum bonum. Si vero sul¬
phur fuerit purum cum rubore claro, & in eo fui¬
rit vis igneitatis simpliciter non vrentis, congelat