352
CORRECTIO
senicum, sulphur, cum aqueitas sulphureorum cor¬
porum est commixta cùm terra viscosa, commmixti¬
one forti cum feruentia caloris, donec facta sunt
virtuosa, & prius coagulata sunt ex frigore.
tramenta vero composita sunt ex sale & sulphure
& lapidibus, & creditur in ipsis vis mineralis ali¬
quorum corporum liquabilium, quae ex eis fiunt,
vt calcantum, & olocari ager, qui generantur ex
maioribus granis attramenti, & non soluuntur, nisi
soluatur salsedo cum ipsis quę est in ipso fulphure,
& prius congelantur in frigore. Et illud iam acci¬
pit vim mineralem ab aliquibus corporibus, natu¬
raliter in terris existentibus. Quod accipit vim
ferream erit rubeum & terreum, sicut olocar. Quod
autem vim accipit aeream, hoc erit uiride calcan¬
tum. Vnde possibile est ista duo, scilicet olocar, &
calcantum ab ipso generari, cùm tamen haec om¬
nia praedicta participant in ui minerali cum metal¬
lis. Sed corpora metallica ex ipsis artificialiter fieri
non possunt, cum sint alterius naturae, & cum me¬
tallis ex prima materia propinqua, scilicet cum Mer¬
curio originem non duxerunt, sed ex argen¬
to uiuo. Non nego quin cum ipsis metalla pos¬
sunt purgari aut dissolui, uel forma sophistica per
ea introduci, ad decipiendum homines, propter
quod plumbi nigredo abstergi potest, uerunta¬
men plumbum, semper manet plumbum. Sic arti¬
fices