352
CORRECTIO
CVm dictum sulphur causans metalla, est ele¬
mentum metallorum cum Mercurio, nunc po¬
no differentiam in Mercurij generatione, & sul¬
phuris, licet bene ex vtraque parte causent metal¬
lum, scilicet Mercurio essentiali, & sulphure ex par¬
te accidentali. Tamen illud sulphur adhuc est du¬
plex, viuum scilicet & vrens. Viuum causat metal¬
la, quamuis adhuc bene differunt vnum ab alio, secun¬
dum quod plus existit viscositate terrae infectum,
cum tamen sulphur simplex viuum, causans aurum
et argentum, non est nisi vapor calidus et siccus, ge¬
neratus ex purissima siccitate terrestri, in qua om¬
nibus moribus praedominatur ignis, & illud dici¬
tur elementum cum Mercurio metallorum. Sed
generatio sulphuris vulgi, differt a generatione
Mercurij, vt supra dictum est, quia aqueitas sul¬
phuris vulgi, est commixta cum terrestreitate vis¬
consissima, cum feruenti calore, et facta sunt vnctuo¬
sa. Sic generatio Mercurij differt in parte secunda
a generatione istius sulphuris, cum sit generatum
ex terra subtilissima, alba, sulphurea, cum limpidis¬
sima aqua, quoniam transparet admixtione fortis¬
sima, ita quod vnum ab alio separari non potest,
donec non quiescat in superficie plana, nec adhae¬
ret tangenti propter siccitatem terrae, quae altera¬
uit aqueitatem ratione fortis commixtionis, & ideo
est elementum cum sulphure simplici omnium ducti¬
bilium