352
Sulphur
philosopho¬
rum.
Maturans.
Secretum.
CORRECTIO
Igitur per haec consydera sulphur vulgi non Philo¬
iophorum esse, cum sulphur Philosophorum sit
simplex ignis viuus, alia corpora mortua viuifi¬
cans, & ea maturans, ita quod naturae defectum
supplet cum ipsum sit superfluae maturitatis, se¬
cundum quod in natura sua sit perfectum, ac per
artificium magis ac magis depuratum. Vnde
Auicenna: Tale sulphur non reperitur super ter¬
ram, nisi in quantum existit in istis corporibus sole
& luna, & in alio, quod est illud, quod nulli di¬
citur nisi ex parte Dei sibi reueletur. In sole au¬
tem perfectius, quia magis est digestum & de¬
coctum.
Quomodo poßibile sit minora metalla,
artificialiter fieri metalla.
Cap. VII.
SEd quia in praecedenti capitulo determina¬
tum est, minora metalla artificialiter impossibi¬
le fieri metalla, propterea hic restat, fore pro¬
bandum, Primo sic, quia iuniora metalla de prima
metallorum materia, quę est Mercurius, non sunt
generata, quia generatio eorum cum generatione
Mercurij in primis differunt in forma, in natura,
in compositione, ideo etiam fieri metalla non pos¬
sunt, quia rerum vnius speciei, vna est materia pri¬
ma, & sperma ex quibus generantur.
Pri¬