352
Non matu¬
rantia.
Sophistica.
CORRRECTIO
natura coniunctim. Bene quidem aqua potest ablu¬
ere & mundare terram, sed quod siccitas terrae ar¬
tificialiter mutetur in aqueum humidum, credi non
debet, licet terra madefiat aqua. Sic minora mine¬
ralia, possunt coniungi cum metallis, & ea purgare,
& aliquo modo nouam formam introducere, sed
cum ipsis permanere, & illud in maturum matura¬
re, natura non concedit. Quare fatui, ut diuersa ne¬
gotia & sophistica, ad decipiendum homines ad¬
ducunt, scilicet res inproportionabiles, quae nec
materiam dant, nec eam etiam recipiunt: Scilicet se¬
cundinas, oculos animalium, testas ouorum, crines,
sanguinem hominis rufi, Basiliscum, tam artificia¬
lem quàm naturalem, vermes, herbas, radices, ster¬
cus humanum. Multi enim fatui laborauerunt, &
adhuc laborant in hijs rebus vegetabilibus, & sen¬
sibilibus, vbi nihil tamen veritatis inuenerunt, sed
quasdam humilitates, de quibus indicamus inscijs,
vt euitare possint deceptiones. Nam ex hijs rebus
postea dicendis, longo tempore extraxerunt quod
appellabant argentum viuum artificiale, & olea, &
aquas, quas nominauerunt quatuor elementa, vi¬
delicet aquam, aërem, terram, & ignem, & salem ar¬
moniacum, arsenicum & sulphur, & auripigmentum,
quod emissent melius in foro, et citius perfecissent.
Quaesierunt etiam in rebus vegitabilibus & sensi¬
bilibus, humore carentium, & siccorum combusti¬
bilium